monumenta.ch > Ambrosius > 35
Ambrosius, De Nabuthae, § 34 <<<     >>> § 36

§ 35 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 et addidit: illo congregabo omnia quae nata sunt mihi et dicam animae meae: anima mea, habes multa bona.
2 conficitur auarus semper ubertate prouentuum, dum uilitatem alimoniae calculatur.
3 fecunditas enim uniuersorum est, sterilitas soli auaro est quaestuosa.
4 delectatur magis enormitate pretiorum quam abundantia copiarum et mauult habere quod solus quam quod cum omnibus uendat.
5 uide timentem, ne superfluat cumulus frumentorum, ne supra horrea redundans transfundatur in pauperes et boni alicuius occasio indigentibus adquiratur.
6 soli sibi partus terrarum uindicat, non quo ipse uti uelit, sed aliis denegare.